Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 113

In exitu Israël de Ægypto

Numeração da Vulgata · Sl 113 (114–115 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: In exitu Israël de Ægypto, domus Iacob de populo barbaro,

versículo 2: facta est Iudæa sanctificatio eius; Israël potestas eius.

versículo 3: Mare vidit, et fugit; Iordanis conversus est retrorsum.

versículo 4: Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

versículo 5: Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

versículo 6: montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

versículo 7: A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob:

versículo 8: qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

versículo 9: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

versículo 10: super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

versículo 11: Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.

versículo 12: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

versículo 13: Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

versículo 14: Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

versículo 15: Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

versículo 16: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

versículo 17: Domus Israël speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

versículo 18: Domus Aaron speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

versículo 19: Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

versículo 20: Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.

versículo 21: Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

versículo 22: Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

versículo 23: Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

versículo 24: Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

versículo 25: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

versículo 26: sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.