Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 115
Credidi, propter quod locutus sum
Numeração da Vulgata · Sl 115 (parte do 116 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
Salmos 115 e 116, unidos (RB 18,17)
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
versículo 2: Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
versículo 3: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?
versículo 4: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
versículo 5: Vota mea Domino reddam coram omni populo eius.
versículo 6: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.
versículo 7: O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:
versículo 8: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
versículo 9: Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius;
versículo 10: in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.
versículo 1: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.
versículo 2: Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in æternum.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.