Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 121

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi

Numeração da Vulgata · Sl 121 (122 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

versículo 2: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem.

versículo 3: Ierusalem, quæ ædificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum.

versículo 4: Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

versículo 5: Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.

versículo 6: Rogate quæ ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te.

versículo 7: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

versículo 8: Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

versículo 9: Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.