Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 124
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion
Numeração da Vulgata · Sl 124 (125 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
versículo 2: in Ierusalem. Montes in circuitu eius; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
versículo 3: Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum: ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas,
versículo 4: benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
versículo 5: Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.