Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 127
Beati omnes qui timent Dominum
Numeração da Vulgata · Sl 127 (128 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.
versículo 2: Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
versículo 3: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
versículo 4: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
versículo 5: Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
versículo 6: Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.