Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 13
Dixit insipiens in corde suo
Numeração da Vulgata · Sl 13 (14 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
versículo 2: Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
versículo 3: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
versículo 4: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
versículo 5: Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
versículo 6: Quoniam Dominus in generatione iusta est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est.
versículo 7: Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Iacob, et lætabitur Israël.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.