Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 134
Laudate nomen Domini
Numeração da Vulgata · Sl 134 (135 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
versículo 2: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
versículo 3: Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
versículo 4: Quoniam Iacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi.
versículo 5: Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
versículo 6: Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
versículo 7: Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
versículo 8: Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
versículo 9: Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
versículo 10: Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
versículo 11: Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
versículo 12: et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
versículo 13: Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
versículo 14: Quia iudicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
versículo 15: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
versículo 16: Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
versículo 17: Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
versículo 18: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
versículo 19: Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
versículo 20: Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
versículo 21: Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.