Pular para o conteúdo

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Graduale Romanum · Domingo de Ramos

Tractus — Deus, Deus meus

modo II

Salmo 21 (22), 2-9.18-19.22-24.32

Mostrar
Texto
Pauta

Se não lê a notação, acompanhe pelo texto, logo abaixo. A partitura se ajusta à largura da tela; para vê-la maior, use a ampliação.

Deus, Deus meus, * réspice in me:

quare me dereliquísti?

longe a salúte mea

verba delictórum meórum.

℣.Deus meus, clamábo per diem,

nec exáudies;

in nocte,

et non ad insipiéntiam mihi.

℣.Tu autem in sancto hábitas,

laus Israël.

℣.In te speravérunt patres nostri:

speravérunt, et liberásti eos.

℣.Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt:

in te speravérunt,

et non sunt confúsi.

℣.Ego autem sum vermis, et non homo:

oppróbrium hóminum,

et abiéctio plebis.

℣.Omnes qui vidébant me,

aspernabántur me:

locúti sunt lábiis,

et movérunt caput.

℣.Sperávit in Dómino, erípiat eum:

salvum fáciat eum,

quóniam vult eum.

℣.Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me:

divisérunt sibi vestiménta mea,

et super vestem meam misérunt sortem.

℣.Líbera me de ore leónis:

et a córnibus unicornuórum

humilitátem meam.

℣.Qui timétis Dóminum, laudáte eum:

univérsum semen Iacob, magnificáte eum.

℣.Annuntiábitur Dómino generátio ventúra:

et annuntiábunt cæli iustítiam eius.

℣.Pópulo qui nascétur,

quem fecit Dóminus.

Graduale Romanum 1974, p. 144 (melodia: GR 1961, p. 180 / LU 1961, p. 594)

Na Missa