Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 1
Beatus vir qui non abiit
Numeração da Vulgata · Sl 1 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 1: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, * et in cathedra pestilentiæ non sedit;
versículo 2: sed in lege Domini voluntas eius, * et in lege eius meditabitur die ac nocte.
versículo 3: Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, * quod fructum suum dabit in tempore suo:
versículo 3: et folium eius non defluet; * et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
versículo 4: Non sic impii, non sic; * sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terræ.
versículo 5: Ideo non resurgent impii in iudicio, * neque peccatores in concilio iustorum:
versículo 6: quoniam novit Dominus viam iustorum, * et iter impiorum peribit.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.