Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 2
Quare fremuerunt gentes
Numeração da Vulgata · Sl 2 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
versículo 2: Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum eius.
versículo 3: Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
versículo 4: Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
versículo 5: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
versículo 6: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.
versículo 7: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
versículo 8: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
versículo 9: Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
versículo 10: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui iudicatis terram.
versículo 11: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
versículo 12: Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
versículo 13: Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.