Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 101
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus
Numeração da Vulgata · Sl 101 (102 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
versículo 3: Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
versículo 4: Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
versículo 5: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
versículo 6: A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
versículo 7: Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
versículo 8: Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
versículo 9: Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me iurabant:
versículo 10: quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
versículo 11: a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
versículo 12: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
versículo 13: Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
versículo 14: Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus:
versículo 15: quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et terræ eius miserebuntur.
versículo 16: Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam:
versículo 17: quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
versículo 18: Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
versículo 19: Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
versículo 20: Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit:
versículo 21: ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
versículo 22: ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem:
versículo 23: in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
versículo 24: Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
versículo 25: ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
versículo 26: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
versículo 27: Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
versículo 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
versículo 29: Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.