Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 102
Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt
Numeração da Vulgata · Sl 102 (103 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto eius.
versículo 2: Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius.
versículo 3: Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:
versículo 4: qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
versículo 5: qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ iuventus tua:
versículo 6: faciens misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
versículo 7: Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas.
versículo 8: Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
versículo 9: Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
versículo 10: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
versículo 11: Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
versículo 12: quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
versículo 13: Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
versículo 14: Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
versículo 15: Homo, sicut fœnum dies eius; tamquam flos agri, sic efflorebit:
versículo 16: quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
versículo 17: Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,
versículo 18: his qui servant testamentum eius, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
versículo 19: Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
versículo 20: Benedicite Domino, omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.
versículo 21: Benedicite Domino, omnes virtutes eius; ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
versículo 22: Benedicite Domino, omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, Domino.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.