Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 108
Deus, laudem meam ne tacueris
Numeração da Vulgata · Sl 108 (109 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
versículo 3: Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
versículo 4: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
versículo 5: Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
versículo 6: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius.
versículo 7: Cum iudicatur, exeat condemnatus; et oratio eius fiat in peccatum.
versículo 8: Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter.
versículo 9: Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.
versículo 10: Nutantes transferantur filii eius et mendicent, et eiiciantur de habitationibus suis.
versículo 11: Scrutetur fœnerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.
versículo 12: Non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius.
versículo 13: Fiant nati eius in interitum; in generatione una deleatur nomen eius.
versículo 14: In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.
versículo 15: Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
versículo 16: pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
versículo 17: et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
versículo 18: Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.
versículo 19: Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
versículo 20: Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
versículo 21: Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
versículo 22: Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
versículo 23: Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
versículo 24: Genua mea infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum.
versículo 25: Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
versículo 26: Adiuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
versículo 27: Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
versículo 28: Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.
versículo 29: Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
versículo 30: Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:
versículo 31: quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.