Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 110
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio iustorum
Numeração da Vulgata · Sl 110 (111 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 1: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, * in consilio iustorum, et congregatione.
versículo 2: Magna opera Domini: * exquisita in omnes voluntates eius.
versículo 3: Confessio et magnificentia opus eius, * et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
versículo 4: Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. * Escam dedit timentibus se;
versículo 5: memor erit in sæculum testamenti sui. Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis hæreditatem gentium. * Opera manuum eius veritas et iudicium.
versículo 8: Fidelia omnia mandata eius, confirmata in sæculum sæculi, * facta in veritate et æquitate.
versículo 9: Redemptionem misit populo suo; * mandavit in æternum testamentum suum.
versículo 9: Sanctum et terribile nomen eius. * Initium sapientiæ timor Domini;
versículo 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum: * laudatio eius manet in sæculum sæculi.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.