Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 111
Beatus vir qui timet Dominum
Numeração da Vulgata · Sl 111 (112 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis eius volet nimis.
versículo 2: Potens in terra erit semen eius; generatio rectorum benedicetur.
versículo 3: Gloria et divitiæ in domo eius, et iustitia eius manet in sæculum sæculi.
versículo 4: Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et iustus.
versículo 5: Iucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in iudicio:
versículo 6: quia in æternum non commovebitur.
versículo 7: In memoria æterna erit iustus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor eius sperare in Domino,
versículo 8: confirmatum est cor eius; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
versículo 9: Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in sæculum sæculi: cornu eius exaltabitur in gloria.
versículo 10: Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.