Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 117
Confitemini Domino, quoniam bonus
Numeração da Vulgata · Sl 117 (118 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
versículo 2: Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
versículo 3: Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia eius.
versículo 4: Dicant nunc qui timent Dominum: Quoniam in sæculum misericordia eius.
versículo 5: De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
versículo 6: Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo.
versículo 7: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos.
versículo 8: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
versículo 9: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
versículo 10: Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
versículo 11: Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
versículo 12: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
versículo 13: Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
versículo 14: Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
versículo 15: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum.
versículo 16: Dextera Domini fecit virtutem; dextera Domini exaltavit me: dextera Domini fecit virtutem.
versículo 17: Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
versículo 18: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
versículo 19: Aperite mihi portas iustitiæ: ingressus in eas confitebor Domino.
versículo 20: Hæc porta Domini: iusti intrabunt in eam.
versículo 21: Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
versículo 22: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.
versículo 23: A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
versículo 24: Hæc est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et lætemur in ea.
versículo 25: O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.
versículo 26: Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.
versículo 27: Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
versículo 28: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
versículo 29: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.