Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 118

Beati immaculati in via

Numeração da Vulgata · Sl 118 (119 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

versículo 2: Beati qui scrutantur testimonia eius; in toto corde exquirunt eum.

versículo 3: Non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt.

versículo 4: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

versículo 5: Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas iustificationes tuas.

versículo 6: Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

versículo 7: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiæ tuæ.

versículo 8: Iustificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.

versículo 9: In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

versículo 10: In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.

versículo 11: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

versículo 12: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas.

versículo 13: In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui.

versículo 14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

versículo 15: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

versículo 16: In iustificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

versículo 17: Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

versículo 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

versículo 19: Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.

versículo 20: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore.

versículo 21: Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.

versículo 22: Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.

versículo 23: Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis.

versículo 24: Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuæ.

versículo 25: Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.

versículo 26: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas.

versículo 27: Viam iustificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.

versículo 28: Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis.

versículo 29: Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.

versículo 30: Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus.

versículo 31: Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.

versículo 32: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.

versículo 33: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper.

versículo 34: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.

versículo 35: Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.

versículo 36: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.

versículo 37: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.

versículo 38: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.

versículo 39: Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda.

versículo 40: Ecce concupivi mandata tua: in æquitate tua vivifica me.

versículo 41: Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.

versículo 42: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.

versículo 43: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi.

versículo 44: Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.

versículo 45: Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.

versículo 46: Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.

versículo 47: Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.

versículo 48: Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in iustificationibus tuis.

versículo 49: Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.

versículo 50: Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.

versículo 51: Superbi inique agebant usquequaque; a lege autem tua non declinavi.

versículo 52: Memor fui iudiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.

versículo 53: Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

versículo 54: Cantabiles mihi erant iustificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.

versículo 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.

versículo 56: Hæc facta est mihi, quia iustificationes tuas exquisivi.

versículo 57: Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.

versículo 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.

versículo 59: Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.

versículo 60: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

versículo 61: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.

versículo 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustificationis tuæ.

versículo 63: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.

versículo 64: Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me.

versículo 65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

versículo 66: Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.

versículo 67: Priusquam humiliarer ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

versículo 68: Bonus es tu, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas.

versículo 69: Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

versículo 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.

versículo 71: Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam iustificationes tuas.

versículo 72: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

versículo 73: Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

versículo 74: Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.

versículo 75: Cognovi, Domine, quia æquitas iudicia tua, et in veritate tua humiliasti me.

versículo 76: Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.

versículo 77: Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.

versículo 78: Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.

versículo 79: Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.

versículo 80: Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar.

versículo 81: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.

versículo 82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?

versículo 83: Quia factus sum sicut uter in pruina; iustificationes tuas non sum oblitus.

versículo 84: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium?

versículo 85: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.

versículo 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adiuva me.

versículo 87: Paulominus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.

versículo 88: Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

versículo 89: In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.

versículo 90: In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.

versículo 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.

versículo 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.

versículo 93: In æternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

versículo 94: Tuus sum ego; salvum me fac: quoniam iustificationes tuas exquisivi.

versículo 95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.

versículo 96: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.

versículo 97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.

versículo 98: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.

versículo 99: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.

versículo 100: Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.

versículo 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.

versículo 102: A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.

versículo 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.

versículo 104: A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.

versículo 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.

versículo 106: Iuravi et statui custodire iudicia iustitiæ tuæ.

versículo 107: Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.

versículo 108: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et iudicia tua doce me.

versículo 109: Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.

versículo 110: Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.

versículo 111: Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.

versículo 112: Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in æternum, propter retributionem.

versículo 113: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.

versículo 114: Adiutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.

versículo 115: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

versículo 116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.

versículo 117: Adiuva me, et salvus ero, et meditabor in iustificationibus tuis semper.

versículo 118: Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis, quia iniusta cogitatio eorum.

versículo 119: Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua.

versículo 120: Confige timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui.

versículo 121: Feci iudicium et iustitiam: non tradas me calumniantibus me.

versículo 122: Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.

versículo 123: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiæ tuæ.

versículo 124: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et iustificationes tuas doce me.

versículo 125: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

versículo 126: Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.

versículo 127: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

versículo 128: Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.

versículo 129: Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

versículo 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

versículo 131: Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

versículo 132: Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum.

versículo 133: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniustitia.

versículo 134: Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.

versículo 135: Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me iustificationes tuas.

versículo 136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.

versículo 137: Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.

versículo 138: Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

versículo 139: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.

versículo 140: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

versículo 141: Adolescentulus sum ego et contemptus; iustificationes tuas non sum oblitus.

versículo 142: Iustitia tua, iustitia in æternum, et lex tua veritas.

versículo 143: Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.

versículo 144: Æquitas testimonia tua in æternum: intellectum da mihi, et vivam.

versículo 145: Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; iustificationes tuas requiram.

versículo 146: Clamavi ad te; salvum me fac: ut custodiam mandata tua.

versículo 147: Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

versículo 148: Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

versículo 149: Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum iudicium tuum vivifica me.

versículo 150: Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

versículo 151: Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.

versículo 152: Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.

versículo 153: Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.

versículo 154: Iudica iudicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.

versículo 155: Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt.

versículo 156: Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum iudicium tuum vivifica me.

versículo 157: Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.

versículo 158: Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.

versículo 159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in misericordia tua vivifica me.

versículo 160: Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia iudicia iustitiæ tuæ.

versículo 161: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.

versículo 162: Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

versículo 163: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.

versículo 164: Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiæ tuæ.

versículo 165: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

versículo 166: Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.

versículo 167: Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

versículo 168: Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.

versículo 169: Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.

versículo 170: Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.

versículo 171: Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas.

versículo 172: Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.

versículo 173: Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.

versículo 174: Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

versículo 175: Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me.

versículo 176: Erravi sicut ovis quæ periit: quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.