Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 136
Super flumina Babylonis
Numeração da Vulgata · Sl 136 (137 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
versículo 2: In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra:
versículo 3: quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
versículo 4: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
versículo 5: Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea.
versículo 6: Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Ierusalem in principio lætitiæ meæ.
versículo 7: Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Ierusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
versículo 8: Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
versículo 9: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.