Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 148
Laudate Dominum de cælis
Numeração da Vulgata · Sl 148 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis.
versículo 2: Laudate eum, omnes angeli eius; laudate eum, omnes virtutes eius.
versículo 3: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
versículo 4: Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
versículo 5: laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
versículo 6: Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit.
versículo 7: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
versículo 8: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum eius;
versículo 9: montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
versículo 10: bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ;
versículo 11: reges terræ et omnes populi; principes et omnes iudices terræ;
versículo 12: iuvenes et virgines; senes cum iunioribus, laudent nomen Domini:
versículo 13: quia exaltatum est nomen eius solius.
versículo 14: Confessio eius super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.