Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 149
Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum
Numeração da Vulgata · Sl 149 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.
versículo 2: Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
versículo 3: Laudent nomen eius in choro; in tympano et psalterio psallant ei.
versículo 4: Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
versículo 5: Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis.
versículo 6: Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:
versículo 7: ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
versículo 8: ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
versículo 9: ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis eius. Alleluia.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.