Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 21
Deus, Deus meus, respice in me
Numeração da Vulgata · Sl 21 (22 na numeração hebraica)
- 1
In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
- 2
Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
- 3
Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
- 4
Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
- 5
In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.
- 6
Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
- 7
Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis.
- 8
Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
- 9
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
- 10
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
- 11
In te proiectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:
- 12
ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
- 13
Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
- 14
Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
- 15
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
- 16
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
- 17
Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;
- 18
dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
- 19
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
- 20
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
- 21
Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
- 22
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
- 23
Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
- 24
Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum.
- 25
Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
- 26
Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
- 27
Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
- 28
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ gentium:
- 29
quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
- 30
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
- 31
Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
- 32
Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.