Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 23
Domini est terra, et plenitudo eius
Numeração da Vulgata · Sl 23 (24 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Domini est terra, et plenitudo eius; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
versículo 2: Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
versículo 3: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius?
versículo 4: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo:
versículo 5: hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
versículo 6: Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob.
versículo 7: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
versículo 8: Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
versículo 9: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
versículo 10: Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.