Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 24
Ad te, Domine, levavi animam meam
Numeração da Vulgata · Sl 24 (25 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Ad te, Domine, levavi animam meam:
versículo 2: Deus meus, in te confido; non erubescam.
versículo 3: Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
versículo 4: Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
versículo 5: Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
versículo 6: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
versículo 7: Delicta iuventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
versículo 8: Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
versículo 9: Diriget mansuetos in iudicio; docebit mites vias suas.
versículo 10: Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
versículo 11: Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
versículo 12: Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
versículo 13: Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hæreditabit terram.
versículo 14: Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
versículo 15: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
versículo 16: Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
versículo 17: Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt: de necessitatibus meis erue me.
versículo 18: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
versículo 19: Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
versículo 20: Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
versículo 21: Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
versículo 22: Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.