Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 41
Quemadmodum desiderat cervus
Numeração da Vulgata · Sl 41 (42 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
versículo 3: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
versículo 4: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
versículo 5: Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
versículo 6: Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
versículo 7: et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico.
versículo 8: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
versículo 9: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius; apud me oratio Deo vitæ meæ.
versículo 10: Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
versículo 11: Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
versículo 12: Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.