Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 40
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem
Numeração da Vulgata · Sl 40 (41 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
versículo 3: Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
versículo 4: Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
versículo 5: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
versículo 6: Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
versículo 7: Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
versículo 8: In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.
versículo 9: Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
versículo 10: Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
versículo 11: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.
versículo 12: In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
versículo 13: Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
versículo 14: Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.