Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 43

Deus, auribus nostris audivimus

Numeração da Vulgata · Sl 43 (44 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 2: Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

versículo 3: Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.

versículo 4: Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

versículo 5: Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob.

versículo 6: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

versículo 7: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:

versículo 8: salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

versículo 9: In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

versículo 10: Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

versículo 11: Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.

versículo 12: Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

versículo 13: Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

versículo 14: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

versículo 15: Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.

versículo 16: Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:

versículo 17: a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

versículo 18: Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

versículo 19: Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:

versículo 20: quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

versículo 21: Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

versículo 22: nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.

versículo 23: Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.

versículo 24: Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?

versículo 25: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.

versículo 26: Exsurge, Domine, adiuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.