Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 47
Magnus Dominus et laudabilis nimis
Numeração da Vulgata · Sl 47 (48 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
versículo 3: Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
versículo 4: Deus in domibus eius cognoscetur cum suscipiet eam.
versículo 5: Quoniam ecce reges terræ congregati sunt; convenerunt in unum.
versículo 6: Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
versículo 7: Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis:
versículo 8: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
versículo 9: Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
versículo 10: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
versículo 11: Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ; iustitia plena est dextera tua.
versículo 12: Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Iudæ, propter iudicia tua, Domine.
versículo 13: Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus eius.
versículo 14: Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
versículo 15: Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi: ipse reget nos in sæcula.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.