Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 51
Quid gloriaris in malitia
Numeração da Vulgata · Sl 51 (52 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 3: Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
versículo 4: Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
versículo 5: Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
versículo 6: Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.
versículo 7: Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
versículo 8: Videbunt iusti, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
versículo 9: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
versículo 10: Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
versículo 11: Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.