Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 65

Iubilate Deo, omnis terra

Numeração da Vulgata · Sl 65 (66 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Iubilate Deo, omnis terra;

versículo 2: psalmum dicite nomini eius; date gloriam laudi eius.

versículo 3: Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

versículo 4: Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

versículo 5: Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.

versículo 6: Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.

versículo 7: Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

versículo 8: Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis eius:

versículo 9: qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

versículo 10: Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

versículo 11: Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

versículo 12: imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

versículo 13: Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

versículo 14: quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.

versículo 15: Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

versículo 16: Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.

versículo 17: Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

versículo 18: Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

versículo 19: Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.

versículo 20: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.