Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 67
Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius
Numeração da Vulgata · Sl 67 (68 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius; et fugiant qui oderunt eum a facie eius.
versículo 3: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
versículo 4: Et iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
versículo 5: Cantate Deo; psalmum dicite nomini eius: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu eius. Turbabuntur a facie eius,
versículo 6: patris orphanorum, et iudicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
versículo 7: Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
versículo 8: Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
versículo 9: terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
versículo 10: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
versículo 11: Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
versículo 12: Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
versículo 13: Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.
versículo 14: Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi eius in pallore auri.
versículo 15: Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
versículo 16: Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.
versículo 17: Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
versículo 18: Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
versículo 19: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
versículo 20: Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
versículo 21: Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
versículo 22: Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
versículo 23: Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
versículo 24: ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
versículo 25: Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
versículo 26: Prævenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum tympanistriarum.
versículo 27: In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
versículo 28: Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Iuda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
versículo 29: Manda, Deus, virtuti tuæ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
versículo 30: A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
versículo 31: Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.
versículo 32: Venient legati ex Ægypto; Æthiopia præveniet manus eius Deo.
versículo 33: Regna terræ, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
versículo 34: Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem: ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
versículo 35: Date gloriam Deo super Israël; magnificentia eius et virtus eius in nubibus.
versículo 36: Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus!
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.