Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 91
Bonum est confiteri Domino
Numeração da Vulgata · Sl 91 (92 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 2: Bonum est confiteri Domino, * et psallere nomini tuo, Altissime:
versículo 3: ad annuntiandum mane misericordiam tuam, * et veritatem tuam per noctem,
versículo 4: in decachordo, psalterio; * cum cantico, in cithara.
versículo 5: Quia delectasti me, Domine, in factura tua; * et in operibus manuum tuarum exsultabo.
versículo 6: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! * nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
versículo 7: Vir insipiens non cognoscet, * et stultus non intelliget hæc.
versículo 8: Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, * et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,
versículo 8: ut intereant in sæculum sæculi: * tu autem Altissimus in æternum, Domine.
versículo 10: Quoniam ecce inimici tui, Domine, † quoniam ecce inimici tui peribunt; * et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
versículo 11: Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, * et senectus mea in misericordia uberi.
versículo 12: Et despexit oculus meus inimicos meos, * et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
versículo 13: Iustus ut palma florebit; * sicut cedrus Libani multiplicabitur.
versículo 14: Plantati in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri florebunt.
versículo 15: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, * et bene patientes erunt: ut annuntient
versículo 16: quoniam rectus Dominus Deus noster, * et non est iniquitas in eo.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.