Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 97
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit
Numeração da Vulgata · Sl 97 (98 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
versículo 2: Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
versículo 3: Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
versículo 4: Iubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.
versículo 5: Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;
versículo 6: in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Iubilate in conspectu regis Domini:
versículo 7: moveatur mare, et plenitudo eius; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
versículo 8: Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt
versículo 9: a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in æquitate.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.