Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 104
Confitemini Domino, et invocate nomen eius
Numeração da Vulgata · Sl 104 (105 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Confitemini Domino, et invocate nomen eius; annuntiate inter gentes opera eius.
versículo 2: Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia eius.
versículo 3: Laudamini in nomine sancto eius; lætetur cor quærentium Dominum.
versículo 4: Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem eius semper.
versículo 5: Mementote mirabilium eius quæ fecit; prodigia eius, et iudicia oris eius:
versículo 6: semen Abraham servi eius; filii Iacob electi eius.
versículo 7: Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
versículo 8: Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:
versículo 9: quod disposuit ad Abraham, et iuramenti sui ad Isaac:
versículo 10: et statuit illud Iacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
versículo 11: dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ:
versículo 12: cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ eius.
versículo 13: Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
versículo 14: Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.
versículo 15: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
versículo 16: Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
versículo 17: Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Ioseph.
versículo 18: Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius:
versículo 19: donec veniret verbum eius. Eloquium Domini inflammavit eum.
versículo 20: Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
versículo 21: Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ:
versículo 22: ut erudiret principes eius sicut semetipsum, et senes eius prudentiam doceret.
versículo 23: Et intravit Israël in Ægyptum, et Iacob accola fuit in terra Cham.
versículo 24: Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos eius.
versículo 25: Convertit cor eorum, ut odirent populum eius, et dolum facerent in servos eius.
versículo 26: Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.
versículo 27: Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
versículo 28: Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
versículo 29: Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
versículo 30: Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
versículo 31: Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
versículo 32: Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
versículo 33: Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
versículo 34: Dixit, et venit locusta, et bruchus cuius non erat numerus:
versículo 35: et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
versículo 36: Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
versículo 37: Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
versículo 38: Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
versículo 39: Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
versículo 40: Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
versículo 41: Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina.
versículo 42: Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
versículo 43: Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
versículo 44: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:
versículo 45: ut custodiant iustificationes eius, et legem eius requirant.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.