Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 105
Confitemini Domino, quoniam bonus
Numeração da Vulgata · Sl 105 (106 na numeração hebraica)
- 1
Alleluia. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
- 2
Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes eius?
- 3
Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
- 4
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
- 5
ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua.
- 6
Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus; iniquitatem fecimus.
- 7
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
- 8
et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
- 9
Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
- 10
Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
- 11
Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit.
- 12
Et crediderunt verbis eius, et laudaverunt laudem eius.
- 13
Cito fecerunt; obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
- 14
Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
- 15
Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
- 16
Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.
- 17
Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
- 18
Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
- 19
Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
- 20
Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
- 21
Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto,
- 22
mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
- 23
Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus eius, stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos.
- 24
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo eius.
- 25
Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
- 26
Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:
- 27
et ut deiiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
- 28
Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
- 29
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
- 30
Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
- 31
Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
- 32
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:
- 33
quia exacerbaverunt spiritum eius, et distinxit in labiis suis.
- 34
Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis:
- 35
et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;
- 36
et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
- 37
Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
- 38
Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
- 39
et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
- 40
Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
- 41
Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
- 42
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum;
- 43
sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
- 44
Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
- 45
Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ:
- 46
et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
- 47
Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
- 48
Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat.