Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 106

Confitemini Domino, quoniam bonus

Numeração da Vulgata · Sl 106 (107 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.

versículo 2: Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

versículo 3: a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

versículo 4: Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

versículo 5: Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

versículo 6: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;

versículo 7: et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

versículo 8: Confiteantur Domino misericordiæ eius, et mirabilia eius filiis hominum.

versículo 9: Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

versículo 10: Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.

versículo 11: Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

versículo 12: Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.

versículo 13: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

versículo 14: Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

versículo 15: Confiteantur Domino misericordiæ eius, et mirabilia eius filiis hominum.

versículo 16: Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

versículo 17: Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter iniustitias enim suas humiliati sunt.

versículo 18: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

versículo 19: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

versículo 20: Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

versículo 21: Confiteantur Domino misericordiæ eius, et mirabilia eius filiis hominum.

versículo 22: Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera eius in exsultatione.

versículo 23: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

versículo 24: ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.

versículo 25: Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus eius.

versículo 26: Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

versículo 27: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

versículo 28: Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

versículo 29: Et statuit procellam eius in auram, et siluerunt fluctus eius.

versículo 30: Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

versículo 31: Confiteantur Domino misericordiæ eius, et mirabilia eius filiis hominum.

versículo 32: Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

versículo 33: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;

versículo 34: terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

versículo 35: Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

versículo 36: Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:

versículo 37: et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

versículo 38: Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et iumenta eorum non minoravit.

versículo 39: Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

versículo 40: Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

versículo 41: Et adiuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

versículo 42: Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

versículo 43: Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.