Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 138
Domine, probasti me, et cognovisti me
Numeração da Vulgata · Sl 138 (139 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 1: Domine, probasti me, et cognovisti me; * tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
versículo 3: Intellexisti cogitationes meas de longe; * semitam meam et funiculum meum investigasti:
versículo 4: et omnes vias meas prævidisti, * quia non est sermo in lingua mea.
versículo 5: Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. * Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
versículo 6: Mirabilis facta est scientia tua ex me; * confortata est, et non potero ad eam.
versículo 7: Quo ibo a spiritu tuo? * et quo a facie tua fugiam?
versículo 8: Si ascendero in cælum, tu illic es; * si descendero in infernum, ades.
versículo 9: Si sumpsero pennas meas diluculo, * et habitavero in extremis maris,
versículo 10: etenim illuc manus tua deducet me, * et tenebit me dextera tua.
versículo 11: Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; * et nox illuminatio mea in deliciis meis.
versículo 12: Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: * sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
versículo 13: Quia tu possedisti renes meos; * suscepisti me de utero matris meæ.
versículo 14: Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, * et anima mea cognoscit nimis.
versículo 15: Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; * et substantia mea in inferioribus terræ.
versículo 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. * Dies formabuntur, et nemo in eis.
versículo 17: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; * nimis confortatus est principatus eorum.
versículo 18: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. * Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
versículo 19: Si occideris, Deus, peccatores, * viri sanguinum, declinate a me:
versículo 20: quia dicitis in cogitatione: * Accipient in vanitate civitates tuas.
versículo 21: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, * et super inimicos tuos tabescebam?
versículo 22: Perfecto odio oderam illos, * et inimici facti sunt mihi.
versículo 23: Proba me, Deus, et scito cor meum; * interroga me, et cognosce semitas meas.
versículo 24: Et vide si via iniquitatis in me est, * et deduc me in via æterna.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.