Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 140
Domine, clamavi ad te: exaudi me
Numeração da Vulgata · Sl 140 (141 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 1: Domine, clamavi ad te: exaudi me; * intende voci meæ, cum clamavero ad te.
versículo 2: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; * elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
versículo 3: Pone, Domine, custodiam ori meo, * et ostium circumstantiæ labiis meis.
versículo 4: Non declines cor meum in verba malitiæ, * ad excusandas excusationes in peccatis;
versículo 4: cum hominibus operantibus iniquitatem, * et non communicabo cum electis eorum.
versículo 5: Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: * oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
versículo 5: Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: * absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum.
versículo 6: Audient verba mea, quoniam potuerunt. * Sicut crassitudo terræ erupta est super terram,
versículo 7: dissipata sunt ossa nostra secus infernum. Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; * in te speravi, non auferas animam meam.
versículo 9: Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, * et a scandalis operantium iniquitatem.
versículo 10: Cadent in retiaculo eius peccatores: * singulariter sum ego, donec transeam.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.