Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 141
Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum
Numeração da Vulgata · Sl 141 (142 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
versículo 3: Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:
versículo 4: in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
versículo 5: Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
versículo 6: Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
versículo 7: Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
versículo 8: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant iusti donec retribuas mihi.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.