Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 142
Domine, exaudi orationem meam
Numeração da Vulgata · Sl 142 (143 na numeração hebraica)
- 1
Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.
- 2
Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
- 3
Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
- 4
Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.
- 5
Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
- 6
Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
- 7
Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
- 8
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
- 9
Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.
- 10
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
- 11
Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
- 12
et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.