Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 143

Benedictus Dominus Deus meus

Numeração da Vulgata · Sl 143 (144 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.

versículo 2: Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

versículo 3: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

versículo 4: Homo vanitati similis factus est; dies eius sicut umbra prætereunt.

versículo 5: Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.

versículo 6: Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

versículo 7: Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:

versículo 8: quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

versículo 9: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.

versículo 10: Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

versículo 11: eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

versículo 12: Quorum filii sicut novellæ plantationes in iuventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.

versículo 13: Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis;

versículo 14: boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

versículo 15: Beatum dixerunt populum cui hæc sunt; beatus populus cuius Dominus Deus eius.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.