Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 145

Lauda, anima mea, Dominum

Numeração da Vulgata · Sl 145 (146 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 2: Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

versículo 3: in filiis hominum, in quibus non est salus.

versículo 4: Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

versículo 5: Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:

versículo 6: qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

versículo 7: Qui custodit veritatem in sæculum; facit iudicium iniuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

versículo 8: Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit iustos.

versículo 9: Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

versículo 10: Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.