Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 19
Exaudiat te Dominus in die tribulationis
Numeração da Vulgata · Sl 19 (20 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Iacob.
versículo 3: Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
versículo 4: Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
versículo 5: Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
versículo 6: Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
versículo 7: Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ eius.
versículo 8: Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
versículo 9: Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
versículo 10: Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.