Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 3
Domine, quid multiplicati sunt
Numeração da Vulgata · Sl 3 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;
versículo 3: multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.
versículo 4: Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
versículo 5: Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
versículo 6: Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
versículo 7: Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
versículo 8: Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.
versículo 9: Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.