Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 31
Beati quorum remissæ sunt iniquitates
Numeração da Vulgata · Sl 31 (32 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
versículo 2: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
versículo 3: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
versículo 4: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
versículo 5: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
versículo 6: Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
versículo 7: Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
versículo 8: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
versículo 9: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
versículo 10: Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
versículo 11: Lætamini in Domino, et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.