Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 32

Exsultate, iusti, in Domino

Numeração da Vulgata · Sl 32 (33 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.

versículo 2: Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.

versículo 3: Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.

versículo 4: Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.

versículo 5: Diligit misericordiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.

versículo 6: Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

versículo 7: Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.

versículo 8: Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

versículo 9: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.

versículo 10: Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

versículo 11: Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

versículo 12: Beata gens cuius est Dominus Deus eius; populus quem elegit in hæreditatem sibi.

versículo 13: De cælo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.

versículo 14: De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:

versículo 15: qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.

versículo 16: Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

versículo 17: Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.

versículo 18: Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius:

versículo 19: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.

versículo 20: Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est.

versículo 21: Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.

versículo 22: Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.