Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 34
Iudica, Domine, nocentes me
Numeração da Vulgata · Sl 34 (35 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Iudica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.
versículo 2: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi.
versículo 3: Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
versículo 4: Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
versículo 5: Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
versículo 6: Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
versículo 7: Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
versículo 8: Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
versículo 9: Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
versículo 10: Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum eius; egenum et pauperem a diripientibus eum.
versículo 11: Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
versículo 12: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
versículo 13: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
versículo 14: Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
versículo 15: Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
versículo 16: Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.
versículo 17: Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.
versículo 18: Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
versículo 19: Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
versículo 20: Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
versículo 21: Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.
versículo 22: Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.
versículo 23: Exsurge et intende iudicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.
versículo 24: Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
versículo 25: Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum.
versículo 26: Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
versículo 27: Exsultent et lætentur qui volunt iustitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
versículo 28: Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam; tota die laudem tuam.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.