Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 35

Dixit iniustus ut delinquat in semetipso

Numeração da Vulgata · Sl 35 (36 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 2: Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.

versículo 3: Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium.

versículo 4: Verba oris eius iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.

versículo 5: Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit.

versículo 6: Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

versículo 7: Iustitia tua sicut montes Dei; iudicia tua abyssus multa. Homines et iumenta salvabis, Domine,

versículo 8: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

versículo 9: Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos:

versículo 10: quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

versículo 11: Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.

versículo 12: Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

versículo 13: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.