Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 36
Noli æmulari in malignantibus
Numeração da Vulgata · Sl 36 (37 na numeração hebraica)
- 1
Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:
- 2
quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
- 3
Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
- 4
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
- 5
Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
- 6
Et educet quasi lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum tamquam meridiem.
- 7
Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente iniustitias.
- 8
Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris.
- 9
Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
- 10
Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum eius, et non invenies.
- 11
Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
- 12
Observabit peccator iustum, et stridebit super eum dentibus suis.
- 13
Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
- 14
Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut deiiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
- 15
Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
- 16
Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas:
- 17
quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
- 18
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
- 19
Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
- 20
quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
- 21
Mutuabitur peccator, et non solvet; iustus autem miseretur et tribuet:
- 22
quia benedicentes ei hæreditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt.
- 23
Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam eius volet.
- 24
Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
- 25
Iunior fui, etenim senui; et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.
- 26
Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
- 27
Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi:
- 28
quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur, et semen impiorum peribit.
- 29
Iusti autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
- 30
Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
- 31
Lex Dei eius in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius.
- 32
Considerat peccator iustum, et quærit mortificare eum.
- 33
Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
- 34
Exspecta Dominum, et custodi viam eius, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.
- 35
Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani:
- 36
et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.
- 37
Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
- 38
Iniusti autem disperibunt simul; reliquiæ impiorum interibunt.
- 39
Salus autem iustorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.
- 40
Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.