Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 39
Exspectans exspectavi Dominum
Numeração da Vulgata · Sl 39 (40 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
versículo 3: Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
versículo 4: Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
versículo 5: Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
versículo 6: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
versículo 7: Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;
versículo 8: tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
versículo 9: ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
versículo 10: Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.
versículo 11: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
versículo 12: Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
versículo 13: Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
versículo 14: Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me respice.
versículo 15: Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
versículo 16: Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!
versículo 17: Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
versículo 18: Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.