Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 49

Deus deorum Dominus locutus est

Numeração da Vulgata · Sl 49 (50 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

versículo 2: Ex Sion species decoris eius:

versículo 3: Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet; et in circuitu eius tempestas valida.

versículo 4: Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

versículo 5: Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia.

versículo 6: Et annuntiabunt cæli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.

versículo 7: Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.

versículo 8: Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

versículo 9: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:

versículo 10: quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus, et boves.

versículo 11: Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.

versículo 12: Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo eius.

versículo 13: Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

versículo 14: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

versículo 15: Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

versículo 16: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?

versículo 17: Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos retrorsum.

versículo 18: Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

versículo 19: Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

versículo 20: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

versículo 21: Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

versículo 22: Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

versículo 23: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.